Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/511

Haec pagina emendata est
507
de la servitude de l’homme


(per Prop. 3 hujus) ; atque adeo eundem talem concipere qui Titillationem possit coercere, ut excessum non habeat, et eatenus (per primam partem Prop. hujus) efficere, ne Corpus minus aptum reddatur ; ac proinde eatenus erit bonus. Q. E. D.

PROPOSITIO XLIV

Amor et cupiditas excessum habere possunt.

DEMONSTRATIO

Amor est Lætitia (per Defin. 6 Affect.) concomitante idea causæ externæ ; Titillatio igitur[1] (per Schol. Prop. 11 p. III) concomitante idea causæ externæ Amor est ; atque adeo Amor (per Prop. præced.) excessum

  1. W. Meijer propose de remplacer igitur par autem ; voir note explicative.