Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/510

Haec pagina emendata est
506
éthique


nus potest esse bonus, quatenus Titillatio seu Lætitia est mala.

DEMONSTRATIO

Titillatio est Lætitia, quæ, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit quod una vel aliquot ejus partes præ reliquis afficiuntur (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. III) ; cujus affectus potentia tanta esse potest, ut reliquas Corporis actiones superet (per Prop. 6 hujus), eique pertinaciter adhæreat, atque adeo impediat quo minus Corpus aptum sit, ut plurimis aliis modis afficiatur ; adeoque (per Prop. 38 hujus) mala esse potest. Deinde Dolor, qui contra Tristitia est, in se solo consideratus, non potest esse bonus (per Prop. 41 hujus). Verum quia ejus vis et incrementum definitur potentia causæ externæ cum nostra comparata (per Prop. 5 hujus) possumus ergo hujus affectus infinitos virium concipere gradus et modos