Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/509

Haec pagina emendata est
505
de la servitude de l’homme


DEMONSTRATIO

Hilaritas (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. III) est Lætitia, quæ quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis omnes partes pariter sint affectæ ; hoc est (per Prop. 11 p. III) quod Corporis agendi potentia augetur vel juvatur, ita ut omnes ejus partes eandem ad invicem motus et quietis rationem obtineant ; atque adeo (per Prop. 39 hujus) Hilaritas semper est bona, nec excessum habere potest. At Melancholia (cujus etiam Defin. vide in eodem Schol. Prop. 11 p. III) est Tristitia, quæ quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis agendi potentia absolute minuitur vel coercetur ; adeoque (per Prop. 38 hujus) semper est mala. Q. E. D.

PROPOSITIO XLIII

Titillatio excessum habere potest, et mala esse ; Dolor autem eate-