Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/504

Haec pagina emendata est
500
éthique


PROPOSITIO XXXIX

Quæ efficiunt, ut motus et quietis ratio, quam Corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, bona sunt ; et ea contra mala, quæ efficiunt, ut Corporis humani partes aliam ad invicem motus et quietis habeant rationem.

DEMONSTRATIO

Corpus humanum indiget, ut conservetur, plurimis aliis corporibus (per Postul. 4 p. II). At id, quod formam humani Corporis constituit, in hoc consistit, quod ejus partes motus suos certa quadam Ratione sibi invicem communicent (per Defin. ante Lem. 4, quam vide post Prop. 13 p. II). Ergo quæ efficiunt, ut motus et quietis ratio, quam Corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, eadem humani Corporis formam conser-