Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/502

Haec pagina emendata est
498
éthique


judicatur, qui Civitatis commodis gaudeat. Deinde in statu naturali nemo ex communi consensu alicujus rei est Dominus, nec in Natura aliquid datur, quod possit dici hujus hominis esse, et non illius ; sed omnia omnium sunt ; ac proinde in statu naturali nulla potest concipi voluntas unicuique suum tribuendi, aut alicui id, quod ejus sit, eripiendi ; hoc est, in statu naturali nihil fit, quod justum aut injustum possit dici ; at quidem in statu civili, ubi ex communi consensu decernitur, quid hujus, quidve illius sit. Ex quibus apparet, justum et injustum, peccatum et meritum, notiones esse extrinsecas ; non autem attributa, quæ Mentis naturam explicent. Sed de his satis.

PROPOSITIO XXXVIII

Id, quod Corpus humanum ita disponit, ut pluribus modis possit affici,