Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/501

Haec pagina emendata est
497
de la servitude de l’homme


nem vivendi rationem præscribendi, legesque ferendi, easque non Ratione, quæ affectus coercere nequit (per Schol. Prop. 17 hujus), sed minis firmandi. Hæc autem Societas, legibus et potestate sese conservandi firmata, Civitas appellatur, et qui ipsius jure defenduntur, Cives ; ex quibus facile intelligimus, nihil in statu naturali dari, quod ex omnium consensu bonum aut malum sit ; quandoquidem unusquisque, qui, in statu est naturali, suæ tantummodo utilitati consulit, et ex suo ingenio, et quatenus suæ utilitatis tantum habet rationem, quid bonum quidve malum sit, decernit, et nemini, nisi sibi soli, obtemperare lege ulla tenetur. Atque adeo in statu naturali peccatum concipi nequit ; at quidem in statu Civili, ubi et communi consensu decernitur, quid bonum quidve malum sit, et unusquisque Civitati obtemperare tenetur. Est itaque peccatum nihil aliud quam inobedientia, quæ propterea solo Civitatis jure punitur, et contra obedientia Civi meritum ducitur, quia eo ipso dignus