Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/500

Haec pagina emendata est
496
éthique


Prop. 35 hujus). Ut igitur homines concorditer vivere et sibi auxilio esse possint, necesse est, ut jure suo naturali cedant, et se invicem securos reddant, se nihil acturos, quod possit in alterius damnum cedere. Qua autem ratione hoc fieri possit, ut scilicet homines, qui affectibus necessario sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4 hujus), atque inconstantes et varii (per Prop. 33 hujus), possint se invicem securos reddere, et fidem invicem habere, patet ex Propositione 7 hujus partis et Propositione 39 partis III. Nempe quod nullus affectus coerceri potest, nisi affectu fortiore et contrario affectui coercendo, et quod unusquisque ab inferendo damno abstinet timore majoris damni. Hac igitur lege Societas firmari[1] poterit, si modo ipsa sibi vindicet jus, quod unusquisque habet, sese vindicandi, et de bono et malo judicandi ; quæque adeo potestatem habeat commu-

  1. Au lieu de firmari, Tönnies (Vierteljahrschrift für wissenschaftliche Philosophie, Bd. 7, p. 346) propose de lire formari qui se trouve dans un passage analogue du Traité Théologico-politique (chap. XVI).