Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/50

Haec pagina emendata est
46
éthique


substantiæ retinebunt, vel non. Si primum, tum (per 8 Prop.) unaquæque pars debebit esse infinita, et (per Prop. 6) causa sui, et (per Prop. 5) constare debebit ex diverso attributo, adeoque ex una substantia plures constitui poterunt, quod (per Prop. 6) est absurdum. Adde, quod partes (per Prop. 2) nihil commune cum suo toto haberent, et totum (per Defin. 4 et Prop. 10) absque suis partibus et esse et concipi posset, quod absurdum esse nemo dubitare poterit. Si autem secundum ponatur, quod scilicet partes naturam substantiæ non retinebunt : ergo, cum tota substantia in æquales partes esset divisa, naturam substantiæ amitteret, et esse desineret, quod (per Prop. 7) est absurdum.

PROPOSITIO XIII

Substantia absolute infmita est indivisibilis.