Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/499

Haec pagina emendata est
495
de la servitude de l’homme


perium quod attinet, in Scholio Propositionis 29 partis III explicui ; de reliquis autem hic jam erit dicendi locus. Sed prius pauca de statu hominis naturali et civili dicenda sunt.

Existit unusquisque summo Naturæ jure, et consequenter summo Naturæ jure unusquisque ea agit, quæ ex suæ naturæ necessitate sequuntur ; atque adeo summo Naturæ jure unusquisque judicat, quid bonum, quid malum sit, suæque utilitati ex suo ingenio consulit (vide Prop. 19 et 20 hujus), seseque vindicat (vide Coroll. 2 Prop. 40 p. III), et id, quod amat, conservare, et id, quod odio habet, destruere conatur (vide Prop. 28 p. III). Quod si homines ex ductu Rationis viverent, potiretur unusquisque (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus) hoc suo jure absque ullo alterius damno. Sed quia affectibus sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4 hujus), qui potentiam seu virtutem humanam longe superant (per Prop. 6 hujus) ideo sæpe diversi trahuntur (per Prop. 33 hujus), atque sibi invicem sunt contrarii (per Prop. 34 hujus), mutuo dum auxilio indigent (per Schol.