Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/498

Haec pagina emendata est
494
éthique


potentia uniuscujusque definitur, longe majus homines in bruta, quam hæc in homines jus habent. Nec tamen nego bruta sentire ; sed nego, quod propterea non liceat nostræ utilitati consulere, et iisdem ad libitum uti, eademque tractare prout nobis magis convenit ; quandoquidem nobiscum natura non conveniunt, et eorum affectus ab affectibus humanis sunt natura diversi (vide Schol. Prop. 57 p. III). Superest ut explicem quid justum, quid injustum, quid peccatum, et quid denique meritum sit. Præter hæc civitatis etiam quænam sint fundamenta ostendam[1]. Sed de his vide seq. Scholium.

SCHOLIUM II

In appendice Partis primæ explicare promisi, quid laus et vituperium, quid meritum et peccatum, quid justum et injustum sit. Laudem et vitu-

  1. Cette phrase est celle que j'ai transposée (voir plus haut), remplaçant seulement ostendi par ostendam.