Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/497

Haec pagina emendata est
493
de la servitude de l’homme


vivunt, laudant et id contra turpe, quod conciliandæ amicitiæ repugnat[1]. Differentia deinde inter veram virtutem et impotentiam facile ex supra dictis percipitur ; nempe quod vera virtus nihil aliud sit, quam ex solo Rationis ductu vivere ; atque adeo impotentia in hoc solo consistit, quod homo a rebus, quæ extra ipsum sunt, duci se patiatur, et ab iis ad ea agendum determinetur, quæ rerum externarum communis constitutio, non autem ea, quæ ipsa ipsius natura, in se sola considerata, postulat. Atque hæc illa sunt, quæ in Scholio Propositionis 18 hujus Partis demonstrare promisi, ex quibus apparet, legem illam de non mactandis brutis magis vana superstitione et muliebri misericordia, quam sana Ratione fundatam esse. Docet quidem ratio nostrum utile quærendi necessitudinem cum hominibus jungere ; sed non cum brutis, aut rebus, quarum natura a natura humana est diversa ; sed idem jus, quod illa in nos habent, nos in ea habere. Imo quia uniuscujusque jus virtute seu

  1. Ici est intercalée dans l'édition Land une courte phrase que je transporte à la fin du Scolie avec une légère modification ; voir plus bas.