Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/495

Haec pagina emendata est
491
de la servitude de l’homme


virtutem sectatur, bonum, quod sibi appetit, alteri cupit, etiam major erit. Q. E. D.

ALITER

Bonum, quod homo sibi appetit et amat, constantius amabit, si viderit, alios idem amare (per Prop. 31 p. III)  ; atque adeo (per Coroll. ejusdem Prop.) conabitur, ut reliqui idem ament ; et quia hoc bonum (per Prop. præced.) omnibus commune est, eoque omnes gaudere possunt, conabitur ergo (per eandem rationem), ut omnes eodem gaudeant, et (per Prop. 37 p. III) eo magis, quo hoc bono magis fruetur. Q. E. D.

SCHOLIUM I

Qui ex solo affectu conatur, ut reliqui ament, quod ipse amat, et ut reliqui ex suo ingenio vivant, solo impetu agit, et ideo odiosus est,