Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/494

Haec pagina emendata est
490
éthique


DEMONSTRATIO

Homines quatenus ex ductu Rationis vivunt, sunt homini utilissimi (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus) ; atque adeo (per Prop. 19 hujus) ex ductu Rationis conabimur necessario efficere, ut homines ex ductu Rationis vivant. At bonum, quod unusquisque, qui ex Rationis dictamine vivit, hoc est (per Prop. 24 hujus) qui virtutem sectatur, sibi appetit, est intelligere (per Prop. 26 hujus) ; ergo bonum, quod unusquisque, qui virtutem sectatur, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet. Deinde Cupiditas, quatenus ad Mentem refertur, est ipsa Mentis essentia (per 1 Affect. Defin.) ; Mentis autem essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 p. II), quæ Dei cognitionem involvit (per Prop. 47 p. II), et sine qua (per Prop. 15 p. I), nec esse nec concipi potest ; adeoque quo Mentis essentia majorem Dei cognitionem involvit, eo Cupiditas, qua is, qui