Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/490

Haec pagina emendata est
486
éthique


utile quærit, et se conservare conatur, eo magis virtute præditus est (per Prop. 20 hujus), sive, quod idem est (per Defin. 8 hujus), eo majore potentia præditus est ad agendum ex suæ naturæ legibus, hoc est (per Prop. 3 p. III) ad vivendum ex ductu Rationis. At homines tum maxime natura conveniunt, cum ex ductu Rationis vivunt (per Prop. præced.) ; ergo (per præc. Coroll.) tum maxime homines erunt sibi invicem utiles, cum maxime unusquisque suum utile sibi quærit. Q. E. D.

SCHOLIUM

Quæ modo ostendimus, ipsa etiam experientia quotidie tot tamque luculentis testimoniis testatur, ut omnibus fere in ore sit : hominem homini Deum esse. Fit tamen raro, ut homines ex ductu Rationis vivant ; sed cum iis ita comparatum est, ut plerumque invidi, atque invicem molesti sint. At nihilominus vitam solitariam vix transigere queunt, ita ut plerisque