Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/489

Haec pagina emendata est
485
de la servitude de l’homme


COROLLARIUM I

Nihil singulare in rerum Natura datur, quod homini sit utilius quam homo, qui ex ductu Rationis vivit. Nam id homini utilissimum est, quod cum sua natura maxime convenit (per Coroll. Prop. 31 hujus), hoc est (ut per se notum) homo. At homo ex legibus suæ naturæ absolute agit, quando ex ductu Rationis vivit (per Defin. 2 p. III), et eatenus tantum cum natura alterius hominis necessario semper convenit (per Prop. præced.) ; ergo homini nihil inter res singulares utilius datur quam homo, etc. Q. E. D.

COROLLARIUM II

Cum maxime unusquisque homo suum sibi utile quærit, tum maxime homines sunt sibi invicem utiles. Nam quo magis unusquisque suum