Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/488

Haec pagina emendata est
484
éthique


Rationis vivunt (per Prop. 3 p. III) ; atque adeo quicquid ex humana natura, quatenus Ratione definitur, sequitur, id (per Defin. 2 p. III) per solam humanam naturam, tanquam per proximam suam causam, debet intelligi. Sed quia unusquisque ex suæ naturæ legibus id appetit, quod bonum, et id amovere conatur, quod malum esse judicat (per Prop. 19 hujus) ; et cum præterea id, quod ex dictamine Rationis bonum aut malum esse judicamus, necessario bonum aut malum sit (per Prop. 41 p. II) ; Ergo homines, quatenus ex ductu Rationis vivunt, eatenus tantum ea necessario agunt, quæ humanæ naturæ et consequenter unicuique homini necessario bona sunt, hoc est (per Coroll. Prop. 31 hujus) quæ cum natura uniuscujusque hominis conveniunt ; atque adeo homines etiam inter se quatenus ex ductu Rationis vivunt, necessario semper conveniunt. Q. E. D.