Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/487

Haec pagina emendata est
483
de la servitude de l’homme


Paulum contra ideam rei amatæ amissæ. Unde fit ut hic Tristitia, et ille contra Lætitia afficiatur, atque eatenus invicem contrarii sint. Et ad hunc modum ostendere facile possumus, reliquas odii causas ab hoc solo pendere, quod homines natura discrepant, et non ab eo, in quo conveniunt.

PROPOSITIO XXXV

Quatenus homines ex ductu Rationis vivunt, eatenus tantum natura semper necessario conveniunt.

DEMONSTRATIO

Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt esse natura diversi (per Prop. 33 hujus) et invicem contrarii (per Prop. præced.). Sed eatenus homines tantum agere dicuntur, quatenus ex ductu