Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/486

Haec pagina emendata est
482
éthique


sequi, quod hi duo ex eo, quod idem amant, et consequenter ex eo, quod natura conveniunt, sibi invicem damno sint ; atque adeo, si hoc verum est, falsæ essent Propositio 30 et 31 hujus Partis. Sed si rem æqua lance examinare velimus, hæc omnia convenire omnino videbimus. Nam hi duo non sunt invicem molesti, quatenus natura conveniunt, hoc est quatenus uterque idem amat, sed quatenus ab invicem discrepant. Nam quatenus uterque idem amat, eo ipso utriusque amor fovetur (per Prop. 31 p. III), hoc est (per Defin. 6 Affect.), eo ipso utriusque Lætitia fovetur. Quare longe abest, ut quatenus idem amant, et natura conveniunt, invicem molesti sint. Sed hujus rei causa, ut dixi, nulla alia est, quam quia natura discrepare supponuntur. Supponimus namque, Petrum ideam habere rei amatæ jam possessæ, et