Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/485

Haec pagina emendata est
481
de la servitude de l’homme


terea quod aliquid habet simile rei, quam Paulus odit (per Prop. 16 p. III) ; vel propterea quod Petrus solus re aliqua potitur, quam ipse Paulus etiam amat (vide Prop. 32 p. III cum ejusdem Schol.), vel ob alias causas (harum præcipuas vide in Schol. Prop. 55 p. III) ; atque adeo inde fiet (per Defin. 7 Affect.), ut Paulus Petrum odio habeat : et consequenter facile fiet (per Prop. 40 p. III cum ejus Schol.), ut Petrus Paulum contra odio habeat, atque adeo (per Prop. 39 p. III) ut invicem malum inferre conentur, hoc est (per Prop. 30 hujus), ut invicem sint contrarii. At affectus Tristitiæ semper passio est (per Prop. 59 p. III) ; ergo homines, quatenus conflictantur affectibus, qui passiones sunt, possunt invicem esse contrarii. Q. E. D.

SCHOLIUM

Dixi, quod Paulus odio Petrum habeat, quia imaginatur, id eundem possidere, quod ipse Paulus etiam amat ; unde prima fronte videtur