Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/484

Haec pagina emendata est
480
éthique


hoc est (per Prop. 7 p. III) natura, causarum externarum, cum nostra comparata, definiri debet ; unde fit, ut uniuscujusque affectus tot species dentur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur (vide Prop. 56 p. III) et ut homines ab uno eodemque objecto diversimode afficiantur (vide Prop. 51 p. III), atque eatenus natura discrepent ; et denique ut unus idemque homo (per eandem Prop. 51 p. III) erga idem objectum diversimode afficiatur, atque eatenus varius sit, etc. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXIV

Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt invicem esse contrarii.

DEMONSTRATIO

Homo ex. gr. Petrus potest esse causa, ut Paulus contristetur, prop-