Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/483

Haec pagina emendata est
479
de la servitude de l’homme


potentia causarum externarum indefinite superatur : is omnino affirmat lapidem et hominem nulla in re convenire ; quæ enim in sola negatione, sive in eo, quod non habent, conveniunt, ea revera nulla in re conveniunt.

PROPOSITIO XXXIII

Homines natura discrepare possunt, quatenus affectibus, qui passiones sunt, conflictantur ; et eatenus etiam unus idemque homo varius est et inconstans.

DEMONSTRATIO

Affectuum natura seu essentia non potest per solam nostram essentiam seu naturam explicari (per Defin. 1 et 2 p. III) ; sed potentia,