Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/482

Haec pagina emendata est
478
éthique


DEMONSTRATIO

Quæ natura convenire dicuntur, potentia convenire intelliguntur (per Prop. 7 p. III) ; non autem impotentia seu negatione, et consequenter (vide Schol. Prop. 3 p. III) neque etiam passione ; quare homines, quatenus passionibus sunt obnoxii, non possunt dici, quod natura conveniant. Q. E. D.

SCHOLIUM

Res etiam per se patet ; qui enim ait, album et nigrum in eo solummodo convenire, quod neutrum sit rubrum, is absolute affirmat, album et nigrum nulla in re convenire. Sic etiam si quis ait, lapidem et hominem in hoc tantum convenire, quod uterque sit finitus, impotens, vel quod ex necessitate suæ naturæ non existit, vel denique quod a