Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/481

Haec pagina emendata est
477
de la servitude de l’homme


nobis est utilior, eatenus cum nostra natura magis convenit. Nam quatenus cum nostra natura non convenit, erit necessario a nostra natura diversa, vel eidem contraria. Si diversa, tum (per Prop. 29 hujus) neque bona neque mala esse poterit ; si autem contraria, erit ergo etiam ei contraria, quæ cum nostra natura convenit, hoc est (per Prop. præced.) contraria bono seu mala. Nihil igitur, nisi quatenus cum nostra natura convenit, potest esse bonum, atque adeo, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo est utilior et contra. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXII

Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus dici quod natura conveniant.