Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/480

Haec pagina emendata est
476
éthique


DEMONSTRATIO

Quatenus enim res aliqua cum nostra natura convenit, non potest (per Prop. præced.) esse mala. Erit ergo necessario vel bona vel indifferens. Si hoc ponatur, nempe quod neque bona sit neque mala ; nihil ergo (per Defin. 1 hujus) ex ipsius natura sequetur, quod nostræ naturæ conservationi inservit, hoc est (per hypothesin) quod ipsius rei naturæ conservationi inservit ; sed hoc est absurdum (per Prop. 6 p. III), erit ergo, quatenus cum nostra natura convenit, necessario bona. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, quod, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo nobis est utilior seu magis bona, et contra, quo res aliqua