Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/478

Haec pagina emendata est
474
éthique


re singulari (per Prop. 28 p. I), cujus natura (per Prop. 6 p. II) per idem attributum debet intelligi, per quod natura humana concipitur. Nostra igitur agendi potentia, quomodocunque ea concipiatur, determinari, et consequenter juvari vel coerceri, potest potentia alterius rei singularis, quæ aliquid commune nobiscum habet, et non potentia rei cujus natura a nostra prorsus est diversa ; et quia id bonum aut malum vocamus, quod causa est Lætitiæ aut Tristitiæ (per Prop. 8 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 11 p. III) quod nostram agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet ; ergo res, cujus natura a nostra prorsus est diversa, nobis neque bona neque mala esse potest. Q. E. D.

PROPOSITIO XXX

Res nulla per id, quod cum nostra natura commune habet, potest esse mala, sed quatenus nobis mala est, eatenus est nobis contraria.