Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/477

Haec pagina emendata est
473
de la servitude de l’homme


Est igitur Mentis absoluta virtus intelligere. At summum, quod Mens intelligere potest, Deus est (ut jamjam demonstravimus) ; Ergo Mentis summa virtus est Deum intelligere seu cognoscere. Q. E. D.

PROPOSITIO XXIX

Res quæcunque singularis, cujus natura a nostra prorsus est diversa nostram agendi potentiam nec juvare nec coercere potest, et absolute res nulla potest nobis bona aut mala esse, nisi commune aliquid nobiscum habeat.

DEMONSTRATIO

Cujuscunque rei singularis, et consequenter (per Coroll. Prop. 10 p. II) hominis, potentia, qua existit et operatur, non determinatur nisi ab alia