Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/476

Haec pagina emendata est
472
éthique


revera conducit ; et contra id malum, quod impedire potest, quo minus intelligamus. Q. E. D.

PROPOSITIO XXVIII

Summum Mentis bonum est Dei cognitio, et Summa Mentis virtus Deum cognoscere.

DEMONSTRATIO

Summum, quod Mens intelligere potest, Deus est, hoc est (per Defin. 6 p. I) Ens absolute infinitum, et sine quo (per Prop. 15 p. I) nihil esse neque concipi potest ; adeoque (per Prop. 26 et 27 hujus) summum Mentis utile, sive (per Defin. 1 hujus) bonum, est Dei cognitio. Deinde Mens, quatenus intelligit, eatenus tantum agit (per Prop. 1 et 3 p. III), et eatenus tantum (per Prop. 23 hujus) potest absolute dici, quod ex virtute agit.