Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/475

Haec pagina emendata est
471
de la servitude de l’homme


PROPOSITIO XXVII

Nihil certo scimus bonum aut malum esse, nisi id, quod ad intelligendum revera conducit, vel quod impedire potest, quo minus intelligamus.


DEMONSTRATIO

Mens, quatenus ratiocinatur, nihil aliud appetit quam intelligere, nec aliud sibi utile esse judicat nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Prop. præced.). At mens (per Prop. 41 et 43 p. II, cujus etiam Schol. vide) rerum certitudinem non habet, nisi quatenus ideas habet adæquatas, sive (quod per Schol. 2[1] Prop. 40 p. II idem est) quatenus ratiocinatur. Ergo nihil certo scimus bonum esse nisi id, quod ad intelligendum

  1. L'édition Land renvoie simplement au Scolie de la Proposition 40, partie II.