Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/474

Haec pagina emendata est
470
éthique


ex data sua natura necessario sequuntur (vide Defin. Appetitus in Schol. Prop. 9 p. III). At Rationis essentia nihil aliud est quam Mens nostra, quatenus clare et distincte intelligit (vide ejus Defin. in 2 Schol. Prop. 40 p. II). Ergo (per Prop. 40 p. II) quicquid ex Ratione conamur, nihil aliud est quam intelligere. Deinde quoniam hic Mentis conatus, quo Mens, quatenus ratiocinatur, suum esse conatur conservare, nihil aliud est quam intelligere (per primam partem hujus) ; est ergo hic intelligendi conatus (per Coroll. Prop. 22 hujus) primum et unicum virtutis fundamentum ; nec alicujus finis causa (per Prop. 25 hujus) res intelligere conabimur : sed contra Mens, quatenus ratiocinatur, nihil sibi bonum esse concipere poterit nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Defin. 1 hujus). Q. E. D.