Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/473

Haec pagina emendata est
469
de la servitude de l’homme


Propositio ex Coroll. Prop. 22 hujus Partis. Nam si homo alterius rei causa suum esse conservare conaretur, tum res illa primum esset virtutis fundamentum (ut per se notum) quod (per prædictum Coroll.) est absurdum. Ergo nemo suum esse, etc. Q. E. D.

PROPOSITIO XXVI

Quicquid ex Ratione conamur, nihil aliud est quam intelligere ; nec Mens, quatenus Ratione utitur, aliud sibi utile esse judicat, nisi id, quod ad intelligendum conducit.

DEMONSTRATIO

Conatus sese conservandi nihil est præter ipsius rei essentiam (per Prop. 7 p. III), quæ, quatenus talis existit, vim habere concipitur ad perseverandum in existendo (per Prop. 6 p. III), et ea agendum, quæ