Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/472

Haec pagina emendata est
468
éthique


ex legibus propriæ naturæ agere. At nos eatenus tantummodo agimus, quatenus intelligimus (per Prop. 3 p. III) ; ergo ex virtute agere, nihil aliud in nobis est, quam ex ductu Rationis agere, vivere, suum esse conservare idque (per Coroll. Prop. 22 hujus) ex fundamento suum utile quærendi. Q. E. D.

PROPOSITIO XXV

Nemo suum esse alterius rei causa conservare conatur.

DEMONSTRATIO

Conatus, quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur, sola ipsius rei essentia definitur (per Prop. 7 p. III) ; eaque sola data, non autem ex alterius rei essentia, necessario sequitur (per Prop. 6 p. III), ut unusquisque suum esse conservare conetur. Patet præterea hæc