Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/471

Haec pagina emendata est
467
de la servitude de l’homme


habet ideas eatenus (per Prop. 1 p. III) patitur, hoc est (per Defin. 1 et 2 p. III) aliquid agit, quod per solam ejus essentiam non potest percipi, hoc est (per Defin. 8 hujus) quod ex ipsius virtute non sequitur. At quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo, quod intelligit, eatenus (per eandem Prop. 1 p. III) agit, hoc est (per Defin. 2 p. III) aliquid agit, quod per solam ipsius essentiam percipitur, sive (per Defin. 8 hujus) quod ex ipsius virtute adæquate sequitur. Q. E. D.

PROPOSITIO XXIV

Ex virtute absolute agere nihil aliud in nobis est, quam ex ductu Rationis agere, vivere, suum esse conservare (hæc tria idem significant) ex fundamento proprium utile quærendi.

DEMONSTRATIO

Ex virtute absolute agere, nihil aliud est (per Defin. 8 hujus), quam