Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/465

Haec pagina emendata est
461
de la servitude de l’homme


mentum. Postquam igitur rem sese contra habere breviter ostenderim, pergo ad eandem eadem via, qua huc usque progressi sumus, demonstrandum.

PROPOSITIO XIX

Id unusquisque ex legibus suæ naturæ necessario appetit vel aversatur, quod bonum vel malum esse judicat.

DEMONSTRATIO

Boni et mali cognitio est (per Prop. 8 hujus) ipse Lætitiæ vel Tristitiæ affectus, quatenus ejusdem sumus conscii ; ac proinde (per Prop. 28 p. III) id unusquisque necessario appetit, quod bonum, et contra id aversatur, quod malum esse judicat. Sed hic appetitus nihil aliud est, quam ipsa hominis essentia seu natura (per Defin. App., quam vide in Schol. Prop. 9