Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/464

Haec pagina emendata est
460
éthique


nibus ita conveniant, ut omnium Mentes et Corpora unam quasi Mentem unumque Corpus componant, et omnes simul, quantum possunt, suum esse conservare conentur, omnesque simul omnium commune utile sibi quærant ; ex quibus sequitur, homines, qui Ratione gubernantur, hoc est homines, qui ex ductu Rationis suum utile quærunt, nihil sibi appetere, quod reliquis hominibus non cupiant, atque adeo eosdem justos, fidos, atque honestos esse.

Hæc illa Rationis dictamina sunt, quæ hic paucis ostendere proposueram, antequam eadem prolixiore ordine demonstrare inciperem ; quod ea de causa feci, ut, si fieri posset, eorum attentionem mihi conciliarem, qui credunt, hoc principium, quod scilicet unusquisque suum utile quærere tenetur, impietatis, non autem virtutis et pietatis esse funda-