Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/462

Haec pagina emendata est
458
éthique


Sed antequam hæc prolixo nostro Geometrico ordine demonstrare incipiam, lubet ipsa Rationis dictamina hic prius breviter ostendere, ut ea, quæ sentio, facilius ab unoquoque percipiantur. Cum Ratio nihil contra Naturam postulet, postulat ergo ipsa, ut unusquisque seipsum amet, suum utile, quod revera utile est, quærat, et id omne, quod hominem ad majorem perfectionem revera ducit, appetat, et absolute, ut unusquisque suum esse, quantum in se est, conservare conetur. Quod quidem tam necessario verum est, quam quod totum sit sua parte majus (Vide Prop. 4 p. III). Deinde, quandoquidem virtus (per Defin. 8 hujus) nihil aliud est, quam ex legibus propriæ naturæ agere, et nemo suum esse (per Prop. 7 p. III) conservare conetur, nisi ex propriæ suæ naturæ legibus ; hinc sequitur primo, virtutis fundamentum esse ipsum conatum proprium esse conservandi, et felicitatem in eo consistere, quod homo