Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/461

Haec pagina emendata est
457
de la servitude de l’homme


Cupiditas, quæ ex Lætitia oritur, ipso Lætitiæ affectu (per Defin. Lætitiæ, quam vide in Schol. Prop. 11 p. III) juvatur vel augetur ; quæ autem contra ex Tristitia oritur, ipso Tristitiæ affectu (per idem Schol.) minuitur vel coercetur ; atque adeo vis Cupiditatis, quæ ex Lætitia oritur, potentia humana simul et potentia causæ externæ, quæ autem ex Tristitia, sola humana potentia definiri debet ; ac proinde hac illa fortior est. Q. E. D.

SCHOLIUM

His paucis humanæ impotentiæ et inconstantiæ causas, et cur homines Rationis præcepta non servent, explicui. Superest jam, ut ostendam, quid id sit, quod Ratio nobis præscribit, et quinam affectus cum Rationis humanæ regulis conveniant, quinam contra iisdem contrarii sint.