Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/460

Haec pagina emendata est
456
éthique


derandis affectibus nihil intersit, sed ideo quia necesse est, nostræ naturæ tam impotentiam quam potentiam[1] noscere, ut determinare possimus, quid Ratio in moderandis affectibus possit, et quid non possit ; et in hac Parte de sola humana impotentia me acturum dixi. Nam de rationis in affectus potentia separatim agere constitui.

PROPOSITIO XVIII

Cupiditas, quæ ex Lætitia oritur, cæteris paribus, fortior est Cupiditate, quæ ex Tristitia oritur.

DEMONSTRATIO

Cupiditas est ipsa hominis essentia (per 1 Affect. Defin.), hoc est (per Prop. 7 p. III) conatus, quo homo in suo esse perseverare conatur. Quare

  1. Au lieu de tam potentiam quam impotentiam, leçon de Land.