Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/459

Haec pagina emendata est
455
de la servitude de l’homme


DEMONSTRATIO

Propositio hæc eodem modo ac Prop. præced. demonstratur ex Coroll. Prop. 12 hujus.

SCHOLIUM

His me causam ostendisse credo, cur homines opinione magis quam vera Ratione commoveantur, et cur vera boni et mali cognitio animi commotiones excitet, et sæpe omni libidinis generi cedat ; unde illud Poëtæ natum, Video meliora proboque, deteriora sequor. Quod idem etiam Ecclesiastes in mente habuisse videtur, cum dixit, Qui auget scientiam, auget dolorem. Atque hæc non eum in finem dico, ut inde concludam, præstabilius esse ignorare quam scire, vel quod stulto intelligens in mo-