Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/457

Haec pagina emendata est
453
de la servitude de l’homme


sola humana potentia definiri debet. Porro Cupiditates, quæ ex affectibus, quibus conflictamur oriuntur, eo majores sunt, quo hi affectus vehementiores erunt ; atque adeo earum vis et incrementum etiam[1] (per Prop. 5 hujus) potentia causarum externarum definiri debet, quæ, si cum nostra comparetur, nostram potentiam indefinite superat (per Prop. 3 hujus) : atque adeo Cupiditates, quæ ex similibus affectibus oriuntur, vehementiores esse possunt illa, quæ ex vera boni et mali cognitione oritur, ac proinde (per Prop. 7 hujus) eandem coercere vel restinguere poterunt. Q. E. D.

PROPOSITIO XVI

Cupiditas, quæ ex cognitione boni et mali, quatenus hæc cognitio futurum respicit, oritur, facilius rerum Cupiditate, quæ in præsentia suaves sunt, coerceri vel restingui potest.

  1. Le mot etiam se trouve dans l'édition Land un peu plus haut entre eo et majores.