Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/456

Haec pagina emendata est
452
éthique


PROPOSITIO XV

Cupiditas, quæ ex vera boni et mali cognitione oritur, multis aliis Cupiditatibus, quæ ex affectibus, quibus conflictamur, oriuntur, restingui vel coerceri potest.

DEMONSTRATIO

Ex vera boni et mali cognitione, quatenus hæc (per Prop. 8 hujus) affectus est, oritur necessario Cupiditas (per 1 Affect. Def.), quæ eo est major, quo affectus, ex quo oritur, major est (per Prop. 37 p. III). Sed quia hæc Cupiditas (per hypothesin) ex eo, quod aliquid vere intelligimus, oritur, sequitur ergo ipsa in nobis, quatenus agimus (per Prop. 1 p. III), atque adeo per solam nostram essentiam debet intelligi (per Defin. 2 p. III) ; et consequenter (per Prop. 7 p. III), ejus vis et incrementum