Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/455

Haec pagina emendata est
451
de la servitude de l’homme


PROPOSITIO XIV

Vera boni et mali cognitio, quatenus vera, nullum affectum coercere potest, sed tantum ut affectus consideratur.

DEMONSTRATIO

Affectus est idea, qua Mens majorem vel minorem sui Corporis existendi vim, quam antea, affirmat (per gen. Aff. Defin.) ; atque adeo (per Prop. 1 hujus) nihil positivum habet, quod præsentia veri tolli possit ; et consequenter vera boni et mali cognitio, quatenus vera, nullum affectum coercere potest. At quatenus affectus est (vide Prop. 8 hujus), si fortior affectu coercendo sit, eatenus tantum (per Prop. 7 hujus) affectum coercere poterit. Q. E. D.