Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/450

Haec pagina emendata est
446
éthique


erga objecta, quæ a præsenti longiore temporis intervallo distant, quam quod imaginando determinare possumus, quamvis ab invicem longo temporis intervallo distare intelligamus, æque tamen remisse affici.Q. E. D.

PROPOSITIO XI

Affectus erga rem, quam ut necessariam imaginamur, cæteris paribus, intensior est, quam erga possibilem vel contingentem, sive non necessariam.

DEMONSTRATIO

Quatenus rem aliquam necessariam esse imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus, et contra rei existentiam negamus, quatenus eandem non necessariam esse imaginamur (per Schol. 1 Prop. 33 p. I) ;