Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/446

Haec pagina emendata est
442
éthique


guitur, nisi solo conceptu ; ergo hæc cognitio boni et mali nihil est aliud, quam ipse affectus, quatenus ejusdem sumus conscii. Q. E. D.

PROPOSITIO IX

Affectus, cujus causam in præsenti nobis adesse imaginamur, fortior est, quam si eandem non adesse imaginaremur.

DEMONSTRATIO

Imaginatio est idea, qua Mens rem ut præsentem contemplatur (vide ejus Defin. in Schol. Pr. 17 p. II), quæ tamen magis Corporis humani constitutionem, quam rei externæ naturam indicat (per Coroll. 2 Prop. 16 p. II). Est igitur affectus (per gen. Affect. Defin.) imaginatio, quatenus