Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/445

Haec pagina emendata est
441
de la servitude de l’homme


DEMONSTRATIO

Id bonum aut malum vocamus, quod nostro esse conservando prodest vel obest (per Defin. 1 et 2 hujus), hoc est (per Prop. 7 p. III), quod nostram agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet. Quatenus itaque (per Defin. Lætitiæ et Tristitiæ, quas vide in Schol. Prop. 11 p. III) rem aliquam nos Lætitia vel Tristitia afficere percipimus, eandem bonam aut malam vocamus ; atque adeo boni et mali cognitio nihil aliud est, quam Lætitiæ vel Tristitiæ idea, quæ ex ipso Lætitiæ vel Tristitiæ affectu necessario sequitur (per Prop. 22 p. II). At hæc idea eodem modo unita est affectui, ac Mens unita est Corpori (per Prop. 21 p. II) ; hoc est (ut in Schol. ejusdem Prop. ostensum), hæc idea ab ipso affectu, sive (per Gen. Affect. Defin.) ab idea Corporis affectionis, revera non distin-