Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/443

Haec pagina emendata est
439
de la servitude de l’homme


DEMONSTRATIO

Affectus, quatenus ad Mentem refertur, est idea, qua Mens majorem vel minorem sui corporis existendi vim, quam antea, affirmat (per generalem Affectuum Definitionem, quæ reperitur sub finem Tertiæ Partis). Cum igitur Mens aliquo affectu conflictatur, Corpus afficitur simul affectione, qua ejus agendi potentia augetur vel minuitur. Porro hæc Corporis affectio (per Prop. 5 hujus) vim a sua causa accipit perseverandi in suo esse ; quæ proinde nec coerceri nec tolli potest, nisi a causa corporea (per Prop. 6 p. II) quæ corpus afficiat affectione illi contraria (per Prop. 5 p. III) et fortiore (per axioma hujus) ; atque adeo (per Prop. 12 p. II). Mens afficietur[1] idea affectionis fortioris et contrariæ priori, hoc est (per general. Affectuum Defin.), Mens afficietur affectu fortiori et contrario priori, qui scilicet prioris existentiam secludet vel tollet ; ac

  1. Au lieu du présent afficitur.