Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/440

Haec pagina emendata est
436
éthique


viunt. At primum (per Prop. præc., cujus demonstratio universalis est, et ad omnes res singulares applicari potest) est absurdum. Ergo, si fieri posset, ut homo nullas pateretur mutationes, nisi quæ per solam ipsius hominis naturam possent intelligi, et consequenter (sicut jam ostendimus) ut semper necessario existeret ; id sequi deberet ex Dei infinita potentia, et consequenter (per Prop. 16 p. I) ex necessitate divinæ naturæ, quatenus alicujus hominis idea affectus consideratur, totius Naturæ ordo, quatenus ipsa sub Extensionis et Cogitationis attributis concipitur, deduci deberet ; atque adeo (per Prop. 21 p. I) sequeretur, ut homo esset infinitus, quod (per I part. hujus demonstrationis) est absurdum. Fieri itaque nequit, ut homo nullas alias patiatur mutationes, nisi quarum ipse adæquata sit causa. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, hominem necessario passionibus esse semper obnoxium,