Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/436

Haec pagina emendata est
432
éthique


Mens eatenus magnitudinem solis concipit, quatenus Corpus ab eodem afficitur. Sic cum solis radii, aquæ superficiei incidentes, ad nostros oculos reflectuntur, eundem perinde, ac si in aqua esset imaginamur, tametsi verum ejus locum noverimus ; et sic reliquæ imaginationes, quibus Mens fallitur, sive eæ naturalem Corporis constitutionem, sive quod ejusdem agendi potentiam augeri vel minui indicant, vero non sunt contrariæ, nec ejusdem præsentia evanescunt. Fit quidem, cum falso aliquod malum timemus, ut timor evanescat audito vero nuntio ; sed contra etiam fit, cum malum, quod certe venturum est, timemus, ut timor etiam evanescat audito falso nuntio ; atque adeo imaginationes non præsentia veri, quatenus verum, evanescunt, sed quia aliæ occurrunt iis fortiores, quæ rerum, quas imaginamur, præsentem existentiam secludunt ut Prop. 17 p. II ostendimus.