Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/434

Haec pagina emendata est
430
éthique


PROPOSITIO I

Nihil, quod idea falsa positivum habet, tollitur præsentia veri, quatenus verum.

DEMONSTRATIO

Falsitas in sola privatione cognitionis, quam ideæ inadæquatæ involvunt, consistit (per Prop. 35 p. II) nec ipsæ aliquid habent positivum, propter quod falsæ dicuntur (per Prop. 33 p. II) ; sed contra, quatenus ad Deum referuntur, veræ sunt (per Prop. 32 p. II). Si igitur id, quod idea falsa positivum habet, præsentia veri, quatenus verum est, tolleretur, tolleretur ergo idea vera a se ipsa, quod (per Prop. 4 p. III) est absurdum. Ergo nihil quod idea etc. Q. E. D.