Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/432

Haec pagina emendata est
428
éthique


V. Per contrarios affectus in seqq. intelligam eos, qui hominem diversum trahunt, quamvis ejusdem sint generis, ut luxuries et avaritia, quæ amoris sunt species ; nec natura, sed per accidens sunt contrarii.

VI. Quid per affectum erga rem futuram, præsentem, et præteritam, intelligam, explicui in Schol. 1 et 2 Prop. 18 p. III, quod vide.

(Sed venit hic præterea notandum, quod ut loci, sic etiam temporis distantiam non nisi usque ad certum quendam limitem possumus distincte imaginari ; hoc est, sicut omnia illa objecta, quæ ultra ducentos pedes a nobis distant, seu quorum distantia a loco, in quo sumus, illam superat, quam distincte imaginamur, æque longe[1] a nobis distare, et perinde, ac si in eodem plano essent, imaginari solemus ; sic etiam objecta, quorum existendi tempus longiore a præsenti intervallo abesse

  1. Le mot longe ne se trouve pas dans l'édition Land