Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/420

Haec pagina emendata est
416
éthique


existendi vim, quam antea, me non intelligere, quod Mens præsentem, Corporis constitutionem cum præterita comparat, sed quod idea, quæ affectus formam constituit, aliquid de Corpore affirmat, quod plus minusve realitatis revera involvit, quam antea. Et quia essentia Mentis in hoc consistit (per Prop. 11 et 13 p. II), quod sui Corporis actualem existentiam affirmat, et nos per perfectionem ipsam rei essentiam intelligimus ; sequitur ergo, quod Mens ad majorem minoremve perfectionem transit, quando ei aliquid de suo Corpore, vel aliqua ejus parte, affirmare contingit, quod plus minusve realitatis involvit, quam antea. Cum igitur supra dixerim, Mentis cogitandi potentiam augeri vel minui, nihil aliud intelligere volui, quam quod Mens ideam sui Corporis, vel alicujus ejus partis, formaverit, quæ plus minusve realitatis exprimit, quam de suo Corpore affirmaverat. Nam idearum præstantia, et actualis cogitandi potentia, ex objecti præstantia, æstimatur. Addidi denique, et qua data idea Mens ad hoc potius quam ad aliud cogitandum determinatur,